monumenta.ch > Orosius > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 15, 1
Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. nam et solis orbis minui visus est et apud Arpos parmae in caelo visae, sol quoque pugnasse cum luna, apud Capenas interdiu duas lunas ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, Faliscis caelum scindi velut magno hiatu visum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse.